- AGITATOR Servus
- AGITATOR Servusinter eos erat Romanis, e quibus dominus non voluptatem solum, sed et lucrum facere, operas illorum locandô, consueverat: Tales enim erant, praerer alios Artisices, Gladiatores, Agitatores, Funambuli, Palaestritae, Alii. Et quidem Agitatoris servi meminit Paulus IC. l. 43. ff. de Action. empt. Plane, si in tantum pretium excessisse proponas, ut non sit cogitatum a venditore de tanta summa, velut si ponas, Agitatorem postea factum. Quae verba is intelliget, qui apud Suetonium legerit Caligul. c. 55. Agitatcri Cythico comessatione quadam in apophoretis, vicies HS. collata: etin Veteribus monumentis notaverit praemia decreta M. Aurelio Diccli Agitatori factionis russatae. Pignorius de Servis. Vide supra ut et ubi de Ludis Circensibus; Factionibus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.